post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam in anno
tertio dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super
faciem terrae
ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat autem fames
vehemens in Samaria
vocavitque Ahab Abdiam dispensatorem domus suae Abdias
autem timebat Dominum valde
nam cum interficeret Hiezabel prophetas Domini tulit ille
centum prophetas et abscondit eos quinquagenos in speluncis et
pavit eos pane et aqua
dixit ergo Ahab ad Abdiam vade in terram ad universos
fontes aquarum et in cunctas valles si forte invenire possimus
herbam et salvare equos et mulos et non penitus iumenta
intereant
diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas Ahab ibat per
viam unam et Abdias per viam alteram seorsum
cumque esset Abdias in via Helias occurrit ei qui cum
cognovisset eum cecidit super faciem suam et ait num tu es
domine mi Helias
cui ille respondit ego vade dic domino tuo adest Helias
et ille quid peccavi inquit quoniam trades me servum tuum
in manu Ahab ut interficiat me
vivit Dominus Deus tuus non est gens aut regnum quo non
miserit dominus meus te requirens et respondentibus cunctis non
est hic adiuravit regna singula et gentes eo quod minime
repperireris
et nunc dicis mihi vade et dic domino tuo adest Helias
cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in
locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet
te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab
infantia sua
numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum
interficeret Hiezabel prophetas Domini quod absconderim de
prophetis Domini centum viros quinquagenos et quinquagenos in
speluncis et paverim eos pane et aqua
et nunc tu dicis vade et dic domino tuo adest Helias ut
interficiat me
dixit Helias vivit Dominus exercituum ante cuius vultum
sto quia hodie apparebo ei
abiit ergo Abdias in occursum Ahab et indicavit ei
venitque Ahab in occursum Heliae
et cum vidisset eum ait tune es ille qui conturbas Israhel
et ille ait non turbavi Israhel sed tu et domus patris tui
qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim
verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israhel
in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta
prophetasque lucorum quadringentos qui comedunt de mensa
Hiezabel
misit Ahab ad omnes filios Israhel et congregavit
prophetas in monte Carmeli
accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo
claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si
autem Baal sequimini illum et non respondit ei populus verbum
et ait rursum Helias ad populum ego remansi propheta
Domini solus prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta
viri sunt
dentur nobis duo boves et illi eligant bovem unum et in
frusta caedentes ponant super ligna ignem autem non subponant
et ego faciam bovem alterum et inponam super ligna ignemque non
subponam
invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen
Domini et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus
respondens omnis populus ait optima propositio
dixit ergo Helias prophetis Baal eligite vobis bovem unum
et facite primi quia vos plures estis et invocate nomina deorum
vestrorum ignemque non subponatis
qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et
invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes Baal
exaudi nos et non erat vox nec qui responderet transiliebantque
altare quod fecerant
cumque esset iam meridies inludebat eis Helias dicens
clamate voce maiore deus enim est et forsitan loquitur aut in
diversorio est aut in itinere aut certe dormit ut excitetur
clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum
suum cultris et lanceolis donec perfunderentur sanguine
postquam autem transiit meridies et illis prophetantibus
venerat tempus quo sacrificium offerri solet nec audiebatur vox
neque aliquis respondebat nec adtendebat orantes
dixit Helias omni populo venite ad me et accedente ad se
populo curavit altare Domini quod destructum fuerat
et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum
Iacob ad quem factus est sermo Domini dicens Israhel erit nomen
tuum
et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque
aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris
et conposuit ligna divisitque per membra bovem et posuit
super ligna
et ait implete quattuor hydrias aqua et fundite super
holocaustum et super ligna rursumque dixit etiam secundo hoc
facite qui cum fecissent et secundo ait etiam tertio id ipsum
facite feceruntque et tertio
et currebant aquae circa altare et fossa aquaeductus
repleta est
cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens
Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israhel hodie
ostende quia tu es Deus Israhel et ego servus tuus et iuxta
praeceptum tuum feci omnia verba haec
exaudi me Domine exaudi me ut discat populus iste quia tu
es Dominus Deus et tu convertisti cor eorum iterum
cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna
et lapides pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu
lambens
quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et
ait Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus
dixitque Helias ad eos adprehendite prophetas Baal et ne
unus quidem fugiat ex eis quos cum conprehendissent duxit eos
Helias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi
et ait Helias ad Ahab ascende comede et bibe quia sonus
multae pluviae est
ascendit Ahab ut comederet et biberet Helias autem
ascendit in vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem
inter genua sua
et dixit ad puerum suum ascende et prospice contra mare
qui cum ascendisset et contemplatus esset ait non est quicquam
et rursum ait illi revertere septem vicibus
in septima autem vice ecce nubicula parva quasi vestigium
hominis ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab iunge et
descende ne occupet te pluvia
cumque se verterent huc atque illuc ecce caeli
contenebrati sunt et nubes et ventus et facta est pluvia
grandis ascendens itaque Ahab abiit in Hiezrahel
et manus Domini facta est super Heliam accinctisque lumbis
currebat ante Ahab donec veniret in Hiezrahel